- CHRYSOLAMPIS
- CHRYSOLAMPISgemmae nomen,de qua ita Solinus, c. 30. ubi hyacinthus, ibi ei chrysopastus, (lege Chrysolampis) apparet; quem lapidem lux celat, produnt tenebrae. Haec enim in illo diversitas est, ut nocte igneus sit, die pallidus. Haec enim de Chrysolampide tradit Plivius: quam gemmam cum Chrysopasto Solinus confudit. Sed Chrysopastus, chrysolithi species, nec optimae; cui nomen, quod aureâ scobe quasi aspersa esset. Interim ab auri colore utraque nomen sortita est, nec amplius quicquam signatur chrysolithi, quam chrysolampidis, nuncupatione. Praeterea utrumque, quemadmodem et hyacinthum, in Aethipia gigni, scribit Plin. l. 37. c. 10. Quam in rem vide Salmas, ad Solin. p. 406. In Sacro Pextorali Sacerdotis Hebraeorum Summi, Exodi c. 28. v. 17. inter XII. gemmas, quibus illud praefulgebat, ultimam quidam ponunt hanc gemmam, in primo ordine, ubi in Hebraeo vox est pitdah. Sed plerique topazium hîc intelligi malunt, uti docet A. Rivetus ad loc. Vide quoque Baccium de Nat. Gemmar. c. 4. et ibid. Gobelchoverum, nec non Fr. Rueum de Gemmis, l. 2. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.